- PANCARPUM vel PANCARPUS
- PANCARPUM, vel PANCARPUSIdem cum silva. Iac. Cuiacio, Franc. Pithoeo, et Is. Casaubono, qui ex πανκάρπῳ θυσίᾳ Atheniensium translatum esse nomen rati sunt ad alia, quae similiter ex variarum rerum miscellâ constarent. Sic enim et πάγκαρπον ςτέφανον Aristeas dixit, coronam compositam ex omni fructuum genere, puta racemis, spicis, dactylis, malis multifariis, oleis ac coeteris similibus. Ita igitur et Pancarpum, ait Casaubonus, dixêrunt spectaculum venationis, quô omnium generum bestiae exhiberi solitae; eidemque nugatur is, qui ad Martialis amphith. disputat de discrimine, inter Pancarpum et venationem direptionis, falsumque esse addit, quod idem scribit, a Gordianis primis exhibitam id genus venationem, cum iam Alagabalus, non nummos, vel bellaria, vel minuta animalia, sed boves opimos et camelos et cervos populo diripiendos obiecisse legatur, apud Lamprid. in Heliogab. c. 8. Secundum viros itaque eruditos hosce, Pancarpus et Silva idem fuerint, quod venationem amplissimam nominat Vopiscus in Probo c. 19. Silva autem haec ideo fuerit dicta, partim quod multiplicia animalium genera illa, quae in Circum vel Amphitheatrum inducebantur, imaginem silvae feris abundantis referrent; partim, quod multifariae arbores, ipsis evelli radicibus, atque in Circum vel Amphitheatrum inferriatque destitui solitae essent, ut expressam verae silvae speciem locus praeferret. Salmasio tamen longe aliud Pancarpum, aliud Silva: neque in Pancarpo silva vel ulla silvae species, nulla herbatica animalia, nulla animalium direptio, nulli qui diriperent populares: quemadmodum in silva nullae ferae, nulla cum bestiis hominum depugnatio, nulla bestiarum occisio. Ei itaque Silva dictum est venationis id genus ludicrae seu spectaculi, in quo omnia, quae producta erant animalia, diripiebantur a Populo, ab eo, quod totus Circus ad silvae speciem arboribus esset consitus: Nullae autem ferae, aut noxia, vel dentibus vel unguibus, animalia exhibebantur, in illo venationis ludicro, sed herbatica tantum, et quae rapi facile possent ab inermibus popularibus, viva enim diripiebantur. Cuiusmodi Gordiani fuisse silvam, discimus ex Iul. Capitolino c. 3. in qua cervi, ovesferae, equaeferae, tauri Cypriaci, onagri, ibides, damae etc. Pancarpum vero spectaculi genus appellârunt, in quo homines mercede conducti cum bestiis depugnarent. Cassianus eollat. 5. c. 14. Ut fieri solet ab his, qui coram Regibus huius Mundi omnigenis congredi bestiis praemiorum contemplatione consuêrunt, quod spectaculi genus vulgo Pancarpum nuncupatur. Hi, inquam, feras quascumque fortiores robore, vel Feritatis rabie conspexerint diriores, adversus eas primae congressionis certamen arripiunt, quibus exstinctis reliquas, quae minus terribiles minusque vehementes sunt, exitu faciliore prosternunt. Vide quoque Iustinianum Novell. 105. ubi ἀνθρώπους ἐυδοκιμοῦνταςτῇ τόλμῃ, i. e. homines perditae ac desperatae audaeiae, quos audaces vocat Claudian. depugnâsse cum feris ait, in hoc ludi, genere, quod Μονημέριον quoque vocatum indigitat, eo quod ultra unius diei spatium non protraheretur. Idem ei nomen tribuitur in Leonis Philos. Epigr. Faciebant autem id homines illiauctoratiac mercede conducti, ut ex Cassiano constat et Cassiodoro l. 5. ubi Pancarpum multis describit, licet non nominet, Ep. 42. in cuius fine haec leguntur: Longum est per tot periculorum casus sermonibus evagari, sed apte iungendum est, quod ait de inferis Mantuanus, Quis scelerum comprendere formas: quis omnia pugnarumpercurrere nomina possit? Sed vobis, quibus est necesse talia populis exhibere, largitate manus funditepraemia, ut haec miseris faciatis esse votiva. Quae postrema verba satis liquido patefaciunt, mercede ac praemiô invitatos in arenam descendisse eiusmodi audaces ac desperatos homines, ad bestias depugnandas. Porro Pancarpum in Amphitheatro, Silva in Circo edebatur, duravitque prius spectaculum usque ad posteriorum Imperatorum aevum, edi solitum a Con sulibus et Praetoribus, qui Magistratum inibant; cum Silva seu venationis illud ac direptionis ludicrum penitusab usu et consuetudine recesserit, sub iis: saltem nulla eius uspiam exstat memoria, et Iustinianus. Novell. d. omnia Spectaculorum genera, a Consulibus tum edi solita, commemorant, nusquam Silvae, Pancarpi vero meminit etc. Nec omittendum, Pancarpum melius, quam Pancarpus, illudque elliptice dici atque subintelligendum esse κυνηγέσιον: vocatum autem sic, ab omnigenis best iis, quae in illo spectaculo depugnabantur et occidebantur ab illis audacibus ac παραβόλοις, quos operam suam ad eas conficiendas locâsse diximus. Salmas. ad Capitolin. in Gord. loc. cit. In genere Pancarpum, Graece Πάγκαρπον, quidquid miscellum esset, et ex variis rebus contextum confarcinatumque, dictum est. Sic πάγκαρπον ςτέφανον vocâruntcoronam, ex vario florum genere factam: quô nomine inscripserat Meleagarcollectionem veter. Epigrammatum ex omnibus antiquorum Poetarum Epigrammatibus compilatam, in qua singulos Poetas, quos in illam compilationem innexuerat, singulis floribus perquam eleganter comparabat.Μοῦσα φίλα τίνι τὴν δε φέρεις πάγκαρπον ἀοιδὰν,Η῍ τίς ὁ καὶ τεύξας ὑμνοθέταν ςτέφανον;Idem alio Epigramm.Πάγκαρπόν σοι Κύπριοι παθήρμοσε χειρὶ τρυγήσαςΠαίδων ἄνθος ἔρως ψυχατάτην ςτέφανον.Παγκάρπους iidem Graeci appellaverunt coronas, ex omni genere fructuum compositas, quibus columnarum frontes ornabantur: Ε᾿γκάρπους vocavit Vitruvius l. 4. c. 1. et cymatiis et encarpis pro crinibus dispositis, frontes ornaverunt. Ubi legit aliquando Salmasius pancarpis: sed idem deprehendit postea ἔγκαρπος. Sic πάγκαρπος. Sic ἔγκαρπον ἐλαίαν dicebant olivae ramum, ex omnigenis fructibus implexum, quem ante foros olim statuebant Athenien ses et quotannis renovabant: de quo ita Grammatici: Κλάδος ἦν ἐλαίας ἐρίοις πεπλεγμένος, ἐξήρτητο δὲ αὐτοῦ ὡραῖα πάντα, Ramus erat olivae lanâ implicatus, e quo omnia matura suspendebantur. Vide supra Iresione. Eiusmodi autem encarpos, quos in antiquis columnis et operibus ad ornamentum sculpere solebant Artifices, etiam παγκάρπους Graecis dictos esse, ex Aristea docet, idem Salmas. ubi supra At Pancarpia Corona, apud Festum, eadem cum florea. Vide supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.